- MONS Gaudii
- I.MONS GaudiiGallice Montioye, quae vox diminutiva est ex mont, quasi Monticulus; nomen est, quod potissimum Colli Vaticano ad Urbem Romam tribuit Otto Frisingensis de Gestis Friderici l. 2. c. 22. Guntherus Ligurini l. 4. Alii; uti docet plkuribus Car. du Fresne Dissertat. 11. ad Ioinvillam. Idem clamor fuit militaris Franciae Regum, vulgo Montioie, vel Montioie S. Denys, ab eo monticulo ad Lutetiam, in quo S. Dionysius mortem obiisse dicitur, sub Decio Imperatore, Matthaeus Paris. Et factô congressu acclamatum est terribiliter, Ad arma, hinc Regales, inde Montisgaudium, scilicet Regis utriusque insigne. Vide Car. du Fresne in Glossario.II.MONS GaudiiMontgausi, castrum Galliae, Podio Laurentii proximum, cuius meminit Petrus Hist. de bello Albigensi c. 50. apud Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.